#Matth. XXVI; Marc. XIV; Joan. XII#Psal. CVIII
Jesus ergo ante sex dies Paschae venit in Bethaniam, Sabbato scilicet ante Ramos Palmarum, quae dies sexta erat ante Pascha, si numeremus ipsum, et diem Paschae cum quatuor interpositis, et erat in domo Simonis leprosi. Simon fuerat leprosus, et a Domino sanatus, sed tamen adhuc pristinum nomen manebat, sicut et adhuc dicitur Matthaeus publicanus. Multique Judaeorum venerunt illuc, qui convenerant ad diem festum non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum suscitatum viderent. Cogitaverunt ergo principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent. Fecerunt autem ei coenam, et Martha ministrabat, et Lazarus unus erat discumbentium. Qui, ut ait Augustinus de verbis Domini, convivis interrogantibus loca poenarum, et sedes inferni, diligenti narratione indicavit. Et ita inferni longis temporibus ignorati, tandem invenerunt proditorem. Maria ergo habebat alabastrum unguenti nardi, id est pyxidem de alabastro plenam unguento nardi. Sicut enim dicimus scyphum vini, scyphum lactis, et hujusmodi, sic dicitur haec habens alabastrum unguenti. Et est genus marmoris candidi, et perlucidi variis coloribus intertincti, quod incorrupta servat unguenta. Nardus autem est frutex aromatica, crassa radice; sed brevi, nigra et fragili, cypressini odoris, folio perparvo, densoque, cujus cacumina in aristas se spargunt. Pigmentarii spicas, et folia nardi celebrant, unde ad commendationem unguenti, ait Marcus, spicati pretiosi. Erat enim de nardo Indica. Alia enim genera nardi vilia sunt. Joannes qualitatem expressit, dicens: Libram unguenti nardi pistici, id est fidelis. Pisteuo enim credo, et pistis fides dicitur, nulla scilicet adulterina admistione corrupta. Quidam tamen pisticum dictum a loco putant. Fregit autem, vel aperuit Maria alabastrum, et effudit unguentum super caput Jesu, et etiam unxit pedes ejus, et extersit capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti. Et quia eadem die Maria fovit pedes Domini unguento, in memoriam hujus rei, eodem Sabbato dominus papa dicitur multis erogare pauperibus. Hic enim pedes Domini, sedentis in coelo, adhuc sunt ambulantes in terra. Cujus largitionis occupatione ea die non egreditur ad aliquam ecclesiam, cum caeteris diebus Quadragesimae stationem faciat ad celebrandam missam Inde est quod in antiquis gradualibus legitur in Rubrica. Sabbatum vacat, quia dominus papa eleemosynam dat. Et in Romano capitulari Evangeliorum, fer. VI, datur fermentatum consistorio Lateranensi. Nec moveat te, si ob aliam causam inveneris dictas Dominicas vacantes. Indignabatur autem Judas Iscariotes, quasi deperdito unguento, cum posset vendi trecentis denariis, et dari egenis. Erant et alii indigne ferentes et dicentes: Utquid perditio haec unguenti facta est? Isti quidem propter pauperes indignabantur, quibus forte verbis Judae persuasum erat. Judas vero propter lucrum, quia fur erat, et loculos Domini habens, quae mittebantur portabat, id est non solum ferebat, sed asportabat. Habebat enim uxorem et filios, sicut scriptum est de eo: Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua, etc. Uxori ergo et filiis dabat quae furabatur. Et ait illis Jesus: Quid molesti estis huic mulieri? Bonum opus operata est in me, ad sepeliendum me fecit. Quasi dicat: Non est perditio, sed officium sepulturae. Joannes ait: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Marcus quasi exponens hoc ait: Quod habuit, id est quod potuit, hoc fecit, praevenit enim ungere corpus meum in sepulturam, subaudi, ponendum; quasi dicat: Sine ut faciat vivo, dum potest, quod volet facere mortuo, sed non poterit. Et forte a Spiritu sancto, licet nesciens, sic praeoccupavit unctionem sepulturae mulier. Tunc dixit Jesus: Opus hoc memorandum ubicunque praedicaretur evangelium hoc, et bene dixit evangelium hoc. Nondum enim scripta erant Evangelia.